- PALATII Comites
- PALATII Comitesiidem cum Comitibus Palatinis, varii occurrunt apud Auctores. Comites enim Palatii habuisse Beneventanos in Italia Principes, colligitur ex Diplomate Pandulphi et Landulfi Principum, quod exstat in Chron. S. Sophiae Benevent. p. 661. Gothicos quoque Reges, Sebast. Salmanticensis Episcopus docet, qui illos inter in Ranimiro I. Rege aerâ 880. recenset, Nepotianum, Aldretum et Piniolum, qui subinde in ipsum Regem insurgentes Regiam dignitatem usurpare annixi sunt: unde magnam eiusmodi Comitum et in Hispania auctoritatem fuisse, conicere licet. Similiter Comitem Palatii nescio quem Hamedeum Adalberonis I. Episcopi Metensis Diplomatibus anni 942. subscripsisse, inter Comites alios et Proceres, observat Car. du Fresne apud Meurissium p. 307. et 09. qui quidern in Lotharingia hâc dignitate donatus fortean fuit ab Ottone Imperatore postquam hanc subiugavit, uti narrat Hermannus Contractus ad A. C. 939. Ebroino quoque Maiori-domûs eundem titulum tribuit Auctor Vitae S. Drausii Episcop. Suession. apud Car. du Fresne Dissertat. ad Ioinvill. 14. Nec omittendi Comites Palatii Lateranensis, qui quales fuerint, et quaenam eorum dignitas ac praerogativa, docemur ex Formula Concessionis istius dignitatis Castrucio Duci Lucano, ab Imperatore Ludovico IV. factae A. C. 1328. quam descripsit Goldastus Constitut. Imper. Tom. I. p. 329. quâ, ex assensu Procerum, eidem Castrucio et successoribus masculis Comitatum S. Palatii Lateranensis, quem ad fiscum et S. Rom. Imperium iustis et legitimis de causis devolutum pronuntiat, concedit, cum omnibus honoribus ac privilegiis eidem dignitati annexis. Quorum quidem privilegiorum praerogativam hisce verbis exsequitur: Declarantes et nunc per hoc nostrae Serenitatis indultum, tibi et praedicti successoribus tuis, ex praedicta Comitatus dignitate, competere ius assistendi perpetuo benedictioni, sacrae unctioni, et coronationi Successorum nostrorum —— et praecipue sociandi ac deducendi ipsos Romanos Principes, tempore coronationis —— ad sacram unctionem de ipsis faciendam et eosdem —— tenendi et iuvandi in ipsa sacra untione et actu ipsius et eâdem unctione perfectâ, eos reducendi et sociandi ad altare et thalamum, prout et quoties Principes expediunt redire. Item ius levandi et tenendi Imperiale diadema, de nostro et successorum nostrorum —— capite, tempore quô Imperialis coronationis sollennia celebrantur et etiam quccumque aliô tempore, quoties publice ipsum diadema expedierit elevare de capite nostro et successorum nostrorum Romanorum Principum reponi. Isidem Comitibus, in Charta MS. Caroli IV. Imperator. pro Amizino de Bozullis LL. Doctore et Milite et Ioanne de Bozullis, Cataneis, Papiensibus civibus; quam ex veteri quodam Regesto, idem Car. du Fresne eruit, conceditur, per totum Romanum Imperium facere et creare Notarios publicos seu Tabelliones et Iudices ordinarios —— de praedictis per pennam et calamum investire---- singulos et singulas bastardos et bastardas, manzeres et nothos et nothas ---- seu defectum natalium patientes, illustrium Principum, spectabilium Comitum et nobilium Baronum natis exceptis ----- legitimare etc. A. C. 1370. Quos Comites Lateranenses vocare videtur Leo Ostiensis l. 2. c. 101. Unde autem Palatio Romano Laterani nomen inditum sit, pluribus docet Baronius A. C. 312. num. 83. 84. Sed et Romanos Pontifices suos habuisse Comites Palatinos, docet idem saepius laudatus Car. du Fresne, ex Bulla Ioannis XIX. cuius frater Albericus Comes Palatii interest Iudicato, quod ipse Pontisex protulit in Aede S. Silvestri, infra Palatium Lateranense. Vide eum in voce Comes, ut et infra Palatini.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.